라틴어 문장 검색

etsi manifeste cognoveris quod alius tuae coamantis fruatur amplexu, magis ex hoc eius incipies affectare solatia, nisi magnanimitas et cordis nobilitas ab hac te improbitate defendat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:14)
Sed si ex hoc ingenio nullum sibi mulier cognoverit afferri profectum, cautissime fingat se de alterius viri amplexibus cogitare, ut antiqua recolens amator et gaudiosa solatia, quae plurima consueverat aviditate suscipere, nunc extraneis exhiberi, zelum in mente resumat amoris, et eius animus incipiat priora praecordialiter affectare solatia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:10)
aetate vero provecti iuvencularum potius affectant amplexus osculaque suscipere quam aetate mulieris adultae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 27:6)
Non decet amare quarum pudor est nuptias affectare. XII.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 23:4)
Iam pedites in bella ruunt, iam sanguinis audent Fundere primicias, iam libamenta cruoris Prima dare affectant primeuaque uulnera belli.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:1)
Contra hos omnes conqueruntur jura, leges armantur, cum ultore gladio suas affectant injurias vindicari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:51)
Si tuo complaceret affectui, affectuose affectarem cognoscere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 31:7)
sic metonymicas rhetorum propositiones, quas in suae amplitudinis gremio rhetorica mater amplectens, multis suas rationes conflat honoribus, Cypridis artificii interdixi, ne si nimis durae translationis [0459A] excursu a suo reclamante subjecto, praemium alienet in aliud, in facinus facetia, in rusticitatem urbanitas, tropus in vitium, in decolorationem color nimius convertatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:33)
Bacchilatria haec suum amasium rationis privans igniculo, eumdem tenebris brutae sensualitatis exponit, suum etiam, more meretricio, in tantum debriat amatorem, ut idem Bacchum nimis emphatice affectare cogatur, in tantum ut potator [0462B] Baccho nimiae delectationis vinculo alligatus, eidem divinae majestatis cultum exhibere credatur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:1)
manus, nullius complosionis arctationis reciprocae, sed largae expositionis explicatione productiles, largiendi affectabant officia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:9)
Hoc duodecim proceres senatores et primi civitatis caeteraque multitudo audientes, quia non auro vel argento vel ullis pretiosis muneribus possit retineri, ducem adierunt, omnibus modis et precibus instantes ut virum tam nobilem et propugnatorem fortissimum recedere non pateretur, nec a se alienaret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 40:6)
Moxque renovato foedere, amiticia duci [0519B] inviolabili conjunctus est in aspectu omnium qui aderant, promittens se stabilem et nunquam alienari a societate ipsius ducis et Christianorum familiaritate ac dilectione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 24:4)
Sed adversus Reymundum coepit aliquantulum indignari, eo quod a caeteris sociis, Stephano et Conrado, fugiendo subtractus sit et alienatus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 48:2)
Alioquin si status tuus tibi displicuerit,semper maiora affectando semper in malo statu eris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 47:20)
Pax enim semper est affectanda que nullas insidias habeat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 63:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION